lunes, 30 de mayo de 2011

ENARRATIONES IN PSALMOS S. Aurelii Augustini OPERA OMNIA - editio latina > PL 36 > Enarrationes in Psalmos

IN PSALMUM 72

ENARRATIO

Sermo

Novum Testamentum in Vetere, eoque temporaneo, absconditum.

1. [v 1.] Audite, audite dilectissima viscera corporis Christi, quorum spes Dominus Deus vester est, et non respicitis in vanitates et insanias mendaces; et qui adhuc respicitis, audite ne respiciatis. Psalmus iste inscriptionem habet, id est titulum: Defecerunt hymni David, filii Iesse: Psalmus ipsi Asaph. Tot habemus psalmos in quorum titulis scriptum est nomen David, nusquam est additum filii Iesse, nisi in hoc solo. Quod credendum est non frustra factum, neque inaniter: ubique enim nobis innuit Deus, et ad intellectum vocat pium studium caritatis. Quid est: Defecerunt hymni David, filii Iesse? Hymni laudes sunt Dei cum cantico: hymni cantus sunt continentes laudem Dei. Si sit laus, et non sit Dei, non est hymnus: si sit laus, et Dei laus, et non cantetur, non est hymnus. Oportet ergo ut, si sit hymnus, habeat haec tria: et laudem, et Dei, et canticum. Quid est ergo: Defecerunt hymni? Defecerunt laudes quae cantantur in Deum. Molestam rem et quasi luctuosam videtur nuntiare. Qui enim cantat laudem, non solum laudat, sed etiam hilariter laudat: qui cantat laudem, non solum cantat, sed et amat eum quem cantat. In laude confitentis est praedicatio: in cantico amantis affectio. Defecerunt ergo hymni David, ait: et addidit, filii Iesse. Erat enim David rex Israel, filius Iesse, tempore quodam Veteris Testamenti; quo tempore Novum Testamentum occultatum ibi erat, tamquam fructus in radice. Si enim quaeras fructum in radice, non invenies; nec tamen invenies in ramis fructum, nisi qui de radice processerit. Illo ergo tempore, populo primo venienti ex semine Abrahae carnaliter; nam et populus secundus pertinens ad Novum Testamentum, ad semen Abrahae pertinet, sed iam spiritaliter: illi ergo populo primo adhuc carnali, ubi pauci prophetae intellegebant et quid desideraretur a Deo, et quando haberet publice praedicari, praenuntiaverunt futura haec tempora, et adventum Domini nostri Iesu Christi. Et quemadmodum Christus ipse secundum carnem nasciturus, in radice erat occultus in semine Patriarcharum, et quodam tempore revelandus tamquam fructu apparente, sicut scriptum est: Floruit virga de radice Iesse: sic etiam ipsum Novum Testamentum, quod in Christo est prioribus illis temporibus occultum erat, solis Prophetis cognitum, et paucissimis piis, non ex manifestatione praesentium, sed ex revelatione futurorum. Nam quid sibi vult, fratres, ut unum quiddam commemorem, quod Abraham mittens servum suum fidelem ad desponsandam uxorem unico filio suo, facit eum iurare sibi, et in iuramento dicit ei: Pone manum sub femore meo, et iura? Quid erat in femore Abrahae, ubi ille manum posuit iurans? Quid ibi erat, nisi quod et tunc ei promissum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Femoris nomine caro significatur. De carne Abrahae, per Isaac et Iacob, et ne multa commemoremus, per Mariam Dominus noster Iesus Christus.

lunes, 2 de mayo de 2011

Los Cántaros (Paul Celan)

Los Cántaros
Paul Celan
para klaus demus
En las largas mesas del tiempo
beben los cántaros de Dios.
Beben hasta el fondo los ojos de los videntes y
los ojos de los ciegos,
los corazones de las sombras imperantes,
la mejilla hundida de la tarde.
Son los más poderosos bebedores:
igual se llevan a la boca lo vacío que lo lleno
y no rebosan de espuma como tú o yo.

Versión de José Ángel Valente



Die Krüge



An den langen Tischen der Zeit
zechen die Krüge Gottes.
Sie trinken die Augen der Sehenden leer und die Augen der Blinden,
die Herzen der waltenden Schatten,
die hohle Wange des Abends.
Sie sind die gewaltigsten Zecher:
sie führen das Leere zum Munde wie das Volle
und schäumen nicht über wie du oder ich.

aus : Paul Celan, “Die Hand voll Stunden”, Gedichte, dtv 12232